Hľadaný výraz: Ez 16,30-34, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres omnia haec opera mulieris meretricis et procacis? 31 Quia fabricasti fornicem tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea; nec facta es quasi meretrix, quia sprevisti pretium. 32 Mulier adultera loco viri sui accipit alienos. 33 Omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. 34 Factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non sunt fornicati; in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.

1

mail   print   facebook   twitter